monumenta.ch > Cassiodorus > bmv294.18 > 14 > 4 > 8 > 1 > 15 > 147 > 19 > 14 > NERO CLAUDIUS VI. > VALERIANUS ET GALLIENUS XXVII. > 57 > 7 > 88 > 10
Cassiodorus, Historia Eccl., 4, IX.Quod remoto Paulo Eusebius Nicomediensis Constantinopoleos invaserit episcopatum, et de Antiocheno concilio, et ordinatione Eusebii in Alexandriam, et post eum Gregorii, et de transformatione Nicaeni concilii. <<<     >>> XI.Quomodo Gregorius Alexandriam venerit, et fugerit Athanasius, et quae mala per Gregorium gesta sint.

Cassiodorus, 4, CAPUT X.Epistula Antiocheni concilii de fide, et de bello Francico, et de Antiochiae terraemotu.

1 Nos neque sequaces Arii fuimus; quomodo enim episcopi presbyterum sequeremur? Neque aliam quampiam fidem absque exposita antiquitus suscepimus. Sed etiam nos examinatores et cognitores eius fidei facti sumus; et iudicavimus potius quam secuti sumus. Didicimus enim ab initio credere in unum Deum omnium, Deum universorum intelligibilium sensibiliumque creatorem et provisorem, et in unum Filium unigenitum ante omnia saecula existentem, et cum suo genitore manentem, per quem omnia facta sunt visibilia et invisibilia; et qui in novissimis temporibus per bonam voluntatem Patris descendit, et ex sancta Virgine carnem assumpsit, et omnem voluntatem Patris sui implevit: passus est, et resurrexit, et in coelos ascendit, et in dextera Patris sedet, venturus iudicare vivos et mortuos, et rex permanet in aeternum et Deus.
2 Credimus et in Spiritum sanctum. Si autem adiiciendum est, credimus et carnis resurrectionem et vitam perpetuam. Haec in prima scribentes epistula civitatibus dirigebant. Sed post paululum aliam in Antiochia dictaverunt. Eodem tempore etiam rempublicam contigit valde turbari. Gens namque Francorum circa Gallias constituta Romanis erat infesta.
3 Tunc enim etiam terraemotus maximus in Oriente factus est, et praecipue in Antiochia, quae anno iugiter est commota. [SOCRATES, lib. II, cap. 7; edit. Christ. Vales. cap. 10, p. 86.]
Cassiodorus HOME

bav823.122 bav824.92 bnf1603.61

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik